LUCUBRATIONES GELLIANAE, SIVE QUEM IN MODUM GELLIUS USUS SIT VOCABULO QUOD EST HUMANITAS ET QUANTUM INTERSIT INTER EIUS USUM ET EIUS DEFINITIONEM

  1. DE QUAESTIONE PROPOSITA

    Procul dubio possunt inveniri dissertationes severiores atque aptiores ad rationem et doctrinam nostrae aetatis linguisticam super iis multifariis, quae Aulus Gellius conquisivit in iis libris quos Noctes Atticas inscripsit. Ad hoc vero nos scripsimus, partim ut veniremus in veram possessionem horum commentariorum, dum utilitates eorum percipimus atque accomodamus ad nostras paupertinas litteras, partim autem quia volebamus quaerere et indagare quem in modum ille vir eruditissimus doctissimusque usus esset nomine adiectivo q.e. humanus, –a, –um atque nomine q.e. humanitas; utrum semper consequens sibi fuerit, et ubique intellegatur sub his vocibus modo id, quod ipse definivit; ut deinde disseri possit, utrum Noctes Atticae sint secundum usum et non secundum definitionem opus humanum.

  2. DE RATIONE ADHIBITA

    Nos autem non usi sumus eodem ordine rerum fortuito, quem Gellius fecit in excerpendo ac in scribendo, nam nos tantum legebamus illa ipsa capitula Noctium Atticarum atque alias commentationes aliorum doctorum, quae subsidio erant ad intellegendum atque enarrandum quod ipse Gellius conscripserat. Primum omnium exceptis titulis librorum Varronis qui inscribuntur Antiquitates rerum humanarum quaesivimus quoties invenirentur in Auli Gelli Noctibus Atticis nomen adiectivum q.e. humanus, –a, –um et nomen q.e. humanitas ab eo ductum et quot qualesque eorum varietates significationis sint secundum usum. Postea tamen nos quoque quamque vocem dignam quae audiretur, quae nobis sive placebat sive utilis videbatur, annotabamus in nostro thesauro latinitatis, ex quo, quando usus venisset, facilius possemus depromere ac sumere, quae exprimere vellemus more Gelliano. Sunt igitur pro virili parte in hac quoque dissertatiuncula ea id genus vocabula ac circumlocutiones, quibus ipse Gellius ubique usus est. Itaque enim per ferme totum semestre spatium, quod in urbe Lutetia egimus, excerpsimus diversas voces atque constructiones illinc ex nostris nocturnis lectionibus imitati Aulum Gellium (cf. Ker, 2004), idcirco sunt nonnulla exquisitissima atque nimis lepida necnon tamen quaedam etiam subrustica et non semper proprie et signate scripta, itemque enim sunt verba classica et antiqua commixta cum recentioribus et proletariis. Attamen hoc maxime conantur meminisse meae lucubrationes, quod quidem doctrinae lexicologica atque semantica non minores partes agunt apud Gellium (Dalmasso, 1923: 199; Cavazza, 1987: 9; Beall, 2008: 217). Itaque hoc modo quoque fuit mihi cordi quaerere explorareque quem in modum Gellius usus sit vocabulo quod est humanitas et quantum intersit inter eius usum et eius definitionem.

  3. DE DISSENSIONE INTER DOCTISSIMOS CIRCA HUMANISMUM GELLIANUM DIFFICULTATIBUSQUE EXORTIS EX IPSA DEFINITIONE A GELLIO ALLATA IN LIB. XIII CAP. XVII Cum in Universitatis Sorbonensis bibliotheca sederemus ego et Despina Karachristianidou, mulier facillimis atque honestis moribus et magno ingenio praedita litterisque ornatissima, prolatus forte liber est ita inscriptus: Marache, René, La Critique littéraire de langue latine et le développement du goût archaïsant au II. siècle de notre ère. De unoquoque facto singillatim, quod illic exponitur et disseritur, nunc temporis non existimo docendum esse, sed immo ad hunc ferme modum summatim universimque colligitur, quod primo a Marache nominatum est Humanismus Gellianus: “La science est faite pour l’homme et non l’homme pour la science” (1952: 256; 1967: XXIV). Hoc sibi vellet doctrinam atque scientiam utiles debere esse ad alios homines iuvandos. Tamen, etsi Gellius in praefatione mentionem facit honestae eruditionis atque utilium artium contemplationis, haec definitio humanitatis, ut recte admonet Beall (2008: 207), qua usus est Marache, est quidem amplior quam illa a ipso Gellio allata in lib. XIII. cap. XVII: (1) Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt “humanitatem” non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam; sed “humanitatem” appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos “eruditionem institutionemque in bonas artes” dicimus1 (Gell. 13, 17, 1). Sed intellegitur semper sub voce q.e. humanitas modo haec definitio, quae hoc in loco nunc affertur? an interest fortasse aliquid inter usum et definitionem? Iam aliis in locis exempla peti possunt illius, quo Holford-Strevens (2003: 36) grave et scienter obiurgat nostrum scriptorem Noctium Atticarum: “What Gellius says is no guide to what he does”, hoc maxime patet cum Gellius increpat adulescentem nimis et prisce loquentem (Gell. 1, 10, 1-4), ac cum vituperat quendam actorem verbis antiquissimis relictisque iam et obsoletis utentem (Gell. 11, 7, 1-9), quamquam ipse Gellius noster adhibet illud, quod Fritz Hache (1908: 4) vocat “archaistarum rationem in scribendi usu”. Redeamus ergo ad capitulum XVII libri XIII, ubi scripta est definitio vocabuli q.e. humanitas. Illic reperiuntur modo duo significatus, quorum alter dicitur nobis falsus esse, alter verus. Humanitas ergo secundum eos, qui vulgariter atque indocte locuti sunt, significat dexteritatem quandam benevolentiamque erga homines commixtam; id est humanitas attinet ad facilitatem atque tractabiles mores, sed secundum eos qui recte et diligenter locuti sunt – et inter quos crederes Gellium numerari posse– haec prima definitio non est vera ratio nec proprietas huius vocis, asseverant enim hanc vocem immo sibi velle eruditionem institutionemque in bonas artes; id est, cultum ac studium doctrinae; unde consequitur, ut, si qui re vera eam humanitatem concupiscant expetantque, tum postea humanissimi deveniant. Deinde post haec, cum narraret fabulam Praxitelis in eodem capitulo, addidit, quod vocabula adiectiva eandem vim capiunt ac id nomen a quo humanitas ductum est: humanior ergo non est facilis nec tractabilis nec benivolus tametsi rudis litterarum, sed immo humanus est ille qui est eruditus et doctus. Sed tamen ex hoc loco exoriuntur duae difficultates, quarum prima agitur de quaestione, utrum modo duae significationes sint huius vocabuli –saltem in Noctibus Atticis– quod vulgo dicitur et quod proprie dicitur; altera difficultas vero proficiscitur ex usu ipsius Gelli, utrum ipse auctor noster sinceriter usurpaverit hoc vocabulum. Itaque in Noctibus Atticis omnia vocabula quae spectant ad quamlibet humanitatem dividi possunt in quattuor significationes; quarum a) una habet vim cuiusdam dexteritatis benevolentiaeque erga homines, b) alia, eruditionis institutionisque in bonas artes, c) tertia vim capit utriusque significationis, nam illa in vicem non modo vim tenet i) benevolentiae erga homines sed etiam ii) institutionis in bonas artes, d) quarta autem pertinet ad naturam totius generis humani, indifferens circa utramque significationem, hic ergo omnino nihil momenti habet, si quis egregio ingenio omnibusque disciplinis ornatus, an si facillimis atque honestis moribus sit.

  4. VOCABULUM “HUMANITAS” QUOT QUALESQUE VARIETATES SIGNIFICATIONIS HABEAT

    a) De significatione dexteritatis benevolentiaeque erga homines

    Ac primum haec duo exempla apponam. In utroque cernitur contrarium humano sive humanitati esse crudelitatem in hospites aut in se ipsum. Primum in II. VI, ubi disseritur num Vergilius ignaviter et abiecte usus sit vocabulo quod est inlaudatus, deinde in II. XXVII, ubi vicissim Titus Castricius iudicat de dehonestamento corporis et regis Philippi et ducis Sertorii. (2) “Inlaudati” parum idoneum esse verbum dicunt (sc. nonnulli grammatici aetatis superioris, haut sane indocti neque ignobiles), neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus esset2 (Gell. 2, 6, 3). (3) De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, nonne inquit ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari?3 (Gell. 2, 27, 3). Ad postremum apponam exemplum eiusdem significationis a capitulo I libri XX, ubi Sex. Caecilius iureconsultus et Favorinus philosophus de legibus Duodecim Tabularum disputant. Itaque Favorinus, cum inquirit in duritiem harum legum, utitur adverbio humaniter dicens quidem non humane sed dure scriptum esse de homine in iudicium appellato, cum aegrotaret vel morbo vel senectute: (4) Sicut illud quoque (sc. Gell. 20, 1, 7) non humaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur4 (Gell. 20, 1, 11). Quae cum ita sint sequitur ut nomen adiectivum q.e. humanus, –a, –um et alia verba ab eo deducta etiam aliquid contrarium duritiae atque crudelitati significare possint. Etiam maioris momenti est auctoritas illius eruditissimi Favorini (4) qui praeter opinionem omnium sic usus est his vocabulis, ut ita dicam, improprie. Huc quoque pertinent haec exempla: Gell. 6, 3, 47 et 16, 12, 5.

    b) De significatione eruditionis institutionisque in bonas artes

    Ex hac significatione quinque exempla petita sunt, quorum primum proferam id super rege Philippo. Hic nemo est qui dubitare possit quin vocabulum q.e. humanitas non respiciat affectionem exercitationemque bellicam Philippi atque simul –idem valens ac vocabula quae sunt Musa liberalis– pertineat mere praecipueque ad scientiam atque eruditionem; i.e. hoc in loco nihil refert ad crudelitatem, agitur modo de scientia atque eruditione, idem enim significat ac musa liberalis. (5) is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit5 (Gell. 9, 3, 2). Nunc autem aliis in locis non necessario separatur per oppositionem eruditio a saevitia, nec non tamen hic etiam patet vocabulum q.e. humanitas significationem capere scientiae et eruditionis. Ex quattuor exemplis satis habeo haec duo enarrare: (6) Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia viros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium, quibus humanitas erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium6 (Gell. 14, 1, 1). (7) Adhibebat (sc. ex peripatetica disciplina bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus) nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret7 (Gell. 19, 5, 3). Ad (6) perspicuum est humanitatem id esse quod ex eruditione efficitur, quae vicissim ex multiformis doctrinis variisque artibus constat. Deinde ad (7) exemplum allata Aristotelis auctoritate in rebus naturalibus etiam facile intellegi potest hoc adiectivum q.e. humanus, –a, –um pertinere ad scientiam atque doctrinam; his autem simillima sunt etiam haec exempla ubi vocabula ab humano ducta omnino non habent vim bonitatis in alios, sed eruditionis; cf. Gell. 13, 8, 2 et 18, 10, 8.

    c) De significatu commixto

    Hoc in loco, ut iam supra diximus, humanitas et alia ab eo vocabulo ducta habent vim et benevolentiae erga homines et eruditionis institutionisque in bonas artes, haec autem omnia ex magno numero exemplorum possunt in vicem subdividi in partes tres, quarum prima habet in universum utramque significationem, secunda autem atque tertia etiam si eandem duplicem vim capiunt, tamen separatur haec per oppositionem a rebus animalibus, illa vero a “rebus” divinis. Primum apponam tria exempla de significatu commixto in universum. (8) Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia8 (Gell. 2, 7, 15). Animadvertendum quidem est, quod pleraque horum exemplorum habent sensum sic latum atque diffusum rerum humanarum ac humanitatis, ut difficile fiat decernere interpretamentum significationis. Hoc exemplum (8) sumptum a capitulo duodecimo libri secundi, in quo dicitur omnes res humanas aut honestas aut turpes esse, videtur probare humanitatem posse omnia fieri, quae a nostris factis pendent. Subsequens exemplum (9), quod anterioribus simile huc etiam pertinet, agitur tamen de liberis Iovis et Neptuni. Certe iam supra dixeramus partem exemplorum esse separatam per oppositionem a rebus divinis, hic tamen etsi disseritur de deis non est oppositio inter res humanas et divinas, immo vero dei se gerunt more humano. Primo invenitur adiectivum q.e. humanissimus, –a, –um, in ipsa inscriptione capituli vicesimi primi libri quindecimi, deinde vocabulum humanitas in ipso capitulo. (9) Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur. Praestantissimos virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari genitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Laestrygonas9 (Gell. 15, 21).

Hinc iterum apparet vocabula ab humano ducta referre posse et ad disciplinam institutionemque in bonas artes et ad benevolentiam erga alios. Primum sunt vocabula prudentissimi atque humanissimi cum particula –que coniuncta, quae peritiam, scientiam, intellectum declarant; id est doctrinam. Deinde sunt vocabula ferocissimi atque inhumanissimi saevitiam atque crudelitatem significantia, et praeterea apponuntur exempla regis Cercyonis et Laestrygonarum omnibus nobis nota propter saevitiam sed maxime etiam Polyphemi qui item rudissimus erat. His similia sunt etiam haec exempla inserenda Gell. 1, 2, 4; 6, 3, 30; 12, 1, 8; 19, 12, 7. i. Res humanae separantur per oppositionem a rebus animalibus Hic quoque est sensus latus atque diffusus rerum humanarum atque humanitas, ubi sub his vocibus intellegi potest et benevolentia sive amor erga alios et quodam modo etiam scientia quin etiam conscientia (haud necessario eruditio vel doctrina); tamen in subsequentibus exemplis res humanae separantur per oppositionem a rebus animalibus, sed inopinate praebentur haec vocabula ab humano ducta ad narrandam actionem animalium praeter consuetudinem eorum naturae. Hoc exemplum (10) agitur de equo Alexandri regis nomine Bucephalas, qui moribundus ac prope iam exsanguis tamen ratione utens ac quasi conscientia praeditus e mediis hostibus Alexandro salutem attulit et hoc modo ei maximum beneficium tribuit; id est, equus conscius imminentis domini mortis servavit eius vitam, quasi etiam humanus esset. (10) ilico concidit (sc. Bucephalas, equus Alexandri regis) et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit10 (Gell. 5, 2, 4). Simili modo in capitulo octavo libri sexti traditur historia ultra fidem cuiusdam delphini qui puerum sic amavit, ut eo mortuo afflictus maximo luctu atque maerore de vita decederet. Hic quoque narrantur consuetudines delphinorum, eorum conscientia sive intellectus quasi humanus et praecipue benevolentia sive amor amicorum. (11) Neque hi amaverunt (sc. delphini) quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt11 (Gell. 6, 8, 3). ii) Res humanae separantur per oppositionem a rebus divinis Perventum est demum ad ultimam partem significatus commixti rerum humanarum atque humanitatis. Hinc quoque apparet res humanas non modo sensum habere latum atque diffusum sed etiam separari per oppositionem ab aliis rebus. Tamen subsequentibus exemplis velimus probare res humanas et divinas quandam circumlocutionem poeticam esse, qua Gelius usus est ad demonstrandum mundum universum, nam res quidem humanae separantur a divinis, sed tamen alterae explent alteras, ambae enim mundum atque omnia quae extant demonstrant. (12) Dic enim, quaeso, dic, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia iura divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?12 (Gell. 20, 1, 8). (13) Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?13 (Gell. 14, 1, 9). In utroque exemplo divina atque humana et divina humanaque sunt quaedam periphrases poetarum quae sibi velle videntur rerum universitas sive mundus universus. In exemplo illo (12) de legibus Duodecim Tabularum Sex. Caecilius pro hac circumlocutione potuisset omnia quae extant dicere sive omnia quae sunt in universum, et non aliter in eo exemplo (13) Favorinus potuisset etiam modo omnia dicere. Et hoc item transferri potest ad haec alia “exempla”: Gell. 11, 18, 1; 14, 7, 9. d) Significatus neuter, qui pertinet ad naturam totius generis hominum indifferens circa utramque significationem Hac in ultima parte reperiuntur exempla, ubi nomen adiectivum q.e. humanus, –a, –um pertinet ad naturam totius generis hominum duobus in modis, sive pertinet ad affectiones animi sive pertinet ad naturam corporis, uti ad partum sive genituram. Ex magna copia exemplorum satis habeo modo haec duo apposuisse. (14) Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt14 (Gell. 3, 16, 1). (15) Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάς appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum …15 (Gell. 10, 10, 2). Ex utroque exemplo eminet et apparet nomen illud adiectivum nihil habere eruditionis nec benevolentiae, sed immo vero demonstrare modo naturam hominum. Praeter ea quae supra apposui hic sunt etiam haec inserenda: Gell, 3, 10, 10; 3, 16, 12; 4, 11, 10; 7, 1, 1; 10, 12, 3; 10, 18, 1; 14, 1, 3; 19, 2, 6; 17, 12, 5; 20, 1, 19. 5. CONCLUSIO Sequitur, ut humanitas et talia etiam quidem apud Gellium non modo significent id, quod volgus putat, neque id, quod dicunt, qui sinceriter locuti sunt, sed vim plusculam variamque habere. Itaque in hac dissertatiuncula exemplis probavimus distincte numeroseque quot qualesque varietates significationis sint horum vocabulorum secundum usum. Itaque, Gellio auctore, humanitas et res humanae sibi volunt non modo a) dexteritatem benevolentiamque et b) eruditionem institutionemque in bonas artes, sed etiam habent duas alias significationes: c) aliquid commixtum atque eodem tempore diffusum, ubi res humanae separantur per oppositionem sive i) a rebus animalibus sive ii) a rebus divinis, et postremum est etiam sub hac voce d) significatus neuter, qui pertinet ad naturam totius generis hominum indifferens circa utramque significationem. Quae cum ita sint, possumus concludere Noctes Atticas esse hoc sensu opus humanissimum, quia pertinet ad haec omnia plurifaria et confusanea ex quibus res humanae et humanitas constant.

1 “Diejenigen, die Latein konnten und sich der Sprache richtig bedienten, wollten nicht, dass

das Wort humanitas das hieße, was der Pöbel damit meint und was man bei den Griechen

φιλανθρωπία nennt und damit eine Art Wohlwollen gegen alle Menschen ohne Unterschied

meint, sondern sie bezeichneten als humanitas ungefähr das, was die Griechen durch παιδεία

ausdrücken, wir aber Unterrichtung und Einführung in Kunst und Wissenschaft nennen”. Ad

hanc dissertātiunculam cōnscrībendam ūsī sumus illā ēditiōne Rolfe (1927).

2 “Sie (sc. einige Grammatiker früherer Zeit, auf gar keinen Fall ungebildet und auch nicht

unbekannt) sagen, das Wort inlaudati sei kaum geeignet und sogar ungenügend, um die Abscheu

vor solch einem verbrecherischen Menschen zu erregen, der, weil er daran gewöhnt war,

Gastfreunde aus der ganzen Welt zu opfern, nicht nur des Lobes unwürdig, sondern der

Verwünschung und der Verfluchung durch das gesamte Menschengeschlecht würdig sei”.

3 “Als T. Castricius über beide Stellen urteilte, sagte er: Ist es nicht jenseits der Grenze der

menschlichen Natur sich über seine körperliche Verunstaltung zu freuen?”

4 “Wie er auch dies für nicht menschlich geschrieben hielt, dass ein Mensch, der vor Gericht

gerufen wird, jedoch aufgrund von Krankheit oder Alter nicht im Stande ist, vor Gericht zu

erscheinen, ihm kein gedeckter Wagen ausgebreitet wird, sondern er selbst wird fortgetragen und

auf ein Lasttier gesetzt und so aus seinem Haus vor den Praetor and den Gerichtsort in dieser

neuen Gestalt von Beerdigung gebracht”.

5 “Dieser Philipp, auch wenn er fast die ganze Zeit in kriegerische Auseinandersetzungen

verwickelt war, war trotzdem nie weit von den freien Künsten und der Geisteswissenschaft

entfernt“.

6 “Das Zeitalter des M. Cicero und C. Cäsar hatte wenige Männer von vortrefflicher

Beredsamkeit, als Spitze aber der Gelehrsamkeit sowie vielgestaltiger und verschiedenartiger

Künste hatte es M. Varro und P. Nigidius”.

7 “Er (da er in der peripatetischen Schule gut unterrichtet war und sich besonders mit

Aristoteles beschäftigt hatte) zog die Autorität der berühmten Ärzte und vor allem des in

menschlichen Zuständen höchst erfahrenen Philosophen Aristoteles hinzu, der sagte,

Schneewasser sei zwar für Früchte und Bäumen fruchtbarkeitsfördernd, aber für Menschen durch

überm..iges Trinken ungesund”.

8 “Alles, was in menschlichen Angelegenheiten geschieht, so die Ansicht der Gelehrten, ist

entweder ehrenwert oder schändlich”.

9 “Dass von den Dichtern die Kinder des Zeus als höchst vernünftig und menschlich dargestellt

werden, die des Neptun dagegen als außerordentlich wild und unmenschlich. Die Dichter

bezeichneten die Kinder des Zeus als höchst hervorragend durch ihre Tugend, Vernunft und

Stärke, wie z.B. den Aeacus, den Minos und den Sarpedon; dagegen sagten sie, die Kinder des

Neptun seien außerordentlich wild und entsetzlich und gegen alle Menschlichkeit abgeneigt,

quasi vom Meer erzeugt, wie z.B. der Kyklop, Kerkyon und die Laistrygonen”.

10 “Dort fiel er (sc. Bucephalas) nieder und sicher, dass sein Herr schon in Sicherheit war,

hauchte er –fast wie mit dem Trost eines menschlichen Verständnis– sein Leben aus”.

11 “Sie (die Delfine) liebten nicht nur das, was sie selbst ihrer Gattung nach sind, sondern sie

waren erstaunlicherweise auch entbrannt von menschlicher Liebe für Knaben von edler Gestalt,

die sie zufällig in Schiffchen oder in seichten Stellen des Meeresufers gesehen hatten”.

12 “Sag also, ich bitte Dich, sag, Du nach Weisheit höchst begieriger Mann, ob Du nicht denkst,

dass entweder die Treulosigkeit jenes Richters, der seinen Eidschwur allen göttlichen und

menschlichen Rechten zuwider verkauft, oder die unerträgliche Frechheit eines nachweislichen

Diebes, oder die heimtückische Gewalt eines nächtlichen Straßenräubers die Todesstrafe

verdienen?”

13 “Dieselben Sterne also, von denen sie behaupten, dass durch sie alles Göttliche und

Menschliche geschieht, - so wie sie nicht überall Frost oder Hitze hervorrufen, sondern das

Wetter ändern und wechseln und (dadurch) zur gleichen Zeit an dem einen Ort eine ruhige

Witterung erregen, an dem anderen eine wilde - warum verursachen sie nicht auch

unterschiedliche Ergebnisse für Dinge und Angelegenheiten: andere bei den Chaldäern, andere

bei den Gätulern, andere an der Donau, andere am Nil?”

14 “Sowohl berühmte Ärzte als auch Philosophen untersuchten, wie viel Zeit die

menschliche Gestation dauert”.

15 “Als Grund dieser Sache gibt Apion in seinen Bücher über Ägypten das Folgende an: Bei

Zergliederungen und Öffnungen menschlicher Leichname, wie es die Sitte in Ägypten war –was

die Griechen ἀνατομάς nennen–, wurde es entdeckt, dass ein gewisser sehr zarter Nerv von

diesem Finger, den wir schon erwähnten, bis zum Herzen des Menschen sich erstreckte”.

BIBLIOGRAPHIA

BEALL, Stephen 2008: “Gellian Humanism Revisited”, in L. Holford-Strevens

(ed.), The worlds of Aulus Gellius. Oxford, Oxford University Press, 206-

222.

CAVAZZA, Franco 1986: “Gellio grammatico e i suoi rapporti con l'ars grammatica

Romana”, in D. J. Taylor (ed.), The history of linguistics in the classical

period, Amsterdam, Benjamins, 259-279.

DALMASSO, Lorenzo 1923: “Aulo Gellio Lessicografo: I.”, Rivista di Filologia

e di Istruzione Classica 51, 195-216.

HACHE, Fritz 1907: Quaestiones archaicae, Vratislaviae, R. Nischkowsky.

HOLFORD-STREVENS, Leofranc 2003: “Composition and Purpose”, in L.

Holford-Strevens (ed.), Aulus Gellius: An Antonine Scholar and his

Achievement, Oxford, Oxford University Press, 27-47.

KER, James 2004: “Nocturnal Writers in Imperial Rome. The Culture of Lucubratio”,

Classical Philology 99/3, 209-242.

MARACHE, René 1952: La critique littéraire de langue latine et le développement

du gout archaïsant au IIe siècle de notre ère, Rennes, Plihon.

MARACHE, René 1967: Les Nuits Attiques / Aulu-Gelle, Livres 1-4, texte établi

et traduit par René Marache, Paris, Les Belles Lettres.

ROLFE, John C. (ed.) 1927: The Attic Nights of Aulus Gellius, London, Harvard

University Press.

Previous
Previous

The Return of the Philhellenes to Their Common Homeland [GR]

Next
Next

My Wanderings to Hellenism [GR]