1. De Heracliti aenigmatis

Fictane sit an vera illa vetus opinio quam quidam tradebant, Heraclitum ita affectatam obscuritatem admodum dilexisse ne ab omnibus intellegi posset, atque breviter et acute scripsisse ita ut eum qui legeret attentum sibi faceret, indagare conabimur. Quid autem efficit ut propius ad divinum numen mortalis natura accedere possit? Quid vero ut inde recedat? Verum si credimus sapientiam attingi posse, magna exoritur questio, cum Heraclitus affirmaverit: “ἦθος γὰρ ἀνθρώπειον μὲν οὐκ ἔχει γνώμας, θεῖον δὲ ἔχει”[1]. Estne illa natura et divina quidem mens una atque omni aditu hominibus clausa ideoque ambigue atque obscure numen divinum adumbrat? Voluitne Heraclitus aenigmata esse tamquam iter ad divinam cognitionem rationis qua omnis mundus e longinquo administratur et regitur? De eo enim existimari potest quantam difficultatem habeat explanare quid reapse senserit, eamque quam excogitaverat doctrinam definiendo explicare. Quid enim est difficilius quam, cum tam paucae Heracliti reliquiae ad nos pervenerint, iudicare quae sit vera eius philosophia et scribendi ratio? Etsi durum admodum nobis videtur suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi, sed etiam cogitatione complecti difficile est, tamen ab optimis studiis nos, minus experti, non deterriti sumus ab experiendo quid efficere aut quo progredi possemus. Quod quoniam id in animo saepius volvimus, aggrediemur non tam perficiendi spe quam experiendi voluntate. Quaeremus igitur idque consequi conabimur, curnam eum obscure scripserit atque quasi aenigmata confecerit. In his id considerandum est, in quo operam malumus consumere, utrum usus sit formis et figuris iis, quibus iam Delphici oraculi consuetudo utebatur: nam obscuro sententioso et involuto Heracliti sermoni oraculorum vis non defuisse nobis videtur. Is igitur, quoniam abditis verbis, metaphoris, metonymiis imitari videtur Delphicum oraculum, ad quod Graecorum natio de rebus maioribus crebro referebant, hoc tenere debemus, eum comparandum esse cum aenigmatis et oraculorum responsis. Quamquam enim nobis erit istud consilium, quod multi iam persecuti sunt, quorum e numero plerique quidem philosophiae docti atque magnarum artium disciplinis instructi, tamen hanc fere omnem quaestionem de Heracliti aenigmatis a nobis explicatum iri hac brevi dissertatione speramus, in qua quantum poterimus, non modo quid nobis probetur, sed etiam quid a multis viris doctis dicatur, persecuti erimus[2].

Cum multae res in Heracliti philosophia nequaquam satis explicatae sint, tum perdifficilis (quod minime ignoramus) et perobscura quaestio est de eius doctrina, quae et ad cognitionem animi utilissima est et ad intellegendam non solum praeteritam sed etiam insequentem philosophiam necessaria. De qua, cum tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, nos tamen principium Heracliti sapientiae Delphis apparere probamus[3]. Qui enim tenebras illuminat, qui nodos inextricabiles solvit, qui ignota patefacit, qui incerta explicat, is sapiens vocandus est. Ille igitur versutus atque callidus Ulixes in suis diuturnis erroribus multa passus, sapiens appellandus non est. Quae excellens Graecorum virtus Delphis late patet, eadem ad scientiam et sapientiam proclivitas est. Eorum enim humana atque docta natio, quae significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censebat, de rebus maioribus saepe Apollinis oraculum Delphis situm petebat, quod erat tam celebre et tam clarum atque tantis donis refertum omnium populorum atque regum. Haec igitur divinatio exercebatur inter paene totam eorum nationem, quam iidem μαντικήν appellabant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum, eademque divinis Apollinis verbis exprimebatur ut hominibus divina sapientia ostenderetur. Ex eius responsis tamen obscuritas profluebat quae ex pluribus atque continuatis verbis translatis nascebatur, ut aliud diceretur, aliud intellegendum esset. Cerni enim licet, ut ait Colli[4], vir doctus, quandam inesse “malignitatem” cum oraculi dominus non videatur velle ut homines intellegant. Huc enim accedit notissima Heracliti sententia: “ὁ ἄναξ, οὗ τὸ μαντεῖόν ἐστι ἐν Δελφοῖς, οὔτε λέγει οὔτε κρύπτει, ἀλλὰ σημαίνει”[5].

Itaque sic Apollo, quae futura sint, novit et hominibus significat. Nimirum hanc habebat vim quod scripsit Heraclitus. Siquidem etiam de eo existimari potest, quantum ex reliquiis intellegi licet, quam inconditum et impolitum eius philosophiae sermo ornatum habeat. Sermonem enim data opera adhibuit occultum et involutum, quasi a natura ipsa profectum: nam φύσις κρύπτεσθαι φιλεῖ[6].

Etsi omnis eius sermo, qui similitudinem speciemque huius naturae, quae sese occultare studet, gerit, ex metaphoris praesertim conficitur, tamen supersedebimus impraesentiarum sermonem generatim et universe exquirere, ut modo simpliciter eum tractemus. Nam quidam modus transferendorum verborum apud Heraclitum late patet, quem gravitas genuit fortasse inopia coacta et angustiis. In metaphoris igitur est tota illa obscuritas sermonis, ut scriptor clara atque perspicua fugiat, reconditis atque abditis utatur verbis. Cum Heraclitus occulta quaedam et quasi involuta, quae declarari verbis propriis vix possunt, aperire conaretur, similitudinibus earum rerum usus, eam rationem, qua mundus gubernatur, bono lumine illustravit. Ergo hae translationes quasi mutationes sunt, cum Heraclitus quod non habebat, id aliunde sumpsit: quae paulo audaciores sunt, non inopiam indicant, sed orationi affectationis aliquid arcessunt.

Qui autem umbilicum certum terrarum obsidebat, quem Graeci ὀμφαλὸν τοῦ κόσμου vocaverunt, unde, ut ait Cicero, “superstitiosa primum saeva evaserat vox fera”[7], idem admirabile est quantum inter omnes deos unus excellat Pythius Apollo, cuius auctoritas, dignitatis praestantia et gravibus atque prudentibus sententiis instructa sapientia tam magna erat, ut de rebus et obscuris et incertis ad eum Graecorum natio censeret referendum. Hic igitur, unde anhelitus ille terrae fiebat, quo Pythia mente incitata oracula edebat, sapientia et rerum futurarum scientia per λόγους exprimebantur cum praesagatio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus in Sibyllae animo inesset.

Id igitur nobis proposuimus, ut obscurum atque involutum scribendi genus Heracliti Ephesii qui non temere sive σκοτεινός sive αἰνικτής appellatus est, brevi dissertatione perscrutaremur. Melius enim, ut coniectura consequi possumus, eius divinarum humanarumque scientiam indagare poterimus, si etiam modum scribendi et sermonem, quo Heraclitus φύσιν exprimere atque imitari conatus est, exquisiverimus. Huc accedunt quaedam oracula, quae simili modo ultro obscure nec non occulte proferebantur: ea enim in investigando consideranda arbitramur, ut fragmenta philosophi Ephesii cum quibusdam aenigmatis et oraculis Graecis breviter comparemus. Praeterea cum aenigmata solvere conamur, nobis duo effectus sive vires esse videntur, quarum altera latentis universitatis rerum conspectum auget, ut, licet immutatus, tamen quasi novus ac diversus nobis iterum appareat; altera viam aperit ad animi cognitionem, ut nosmet ipsi penitus cognoscere possimus. Nam saepe animi eorum qui aenigmata solvere audent, mutantur. Uti Heraclitus, qui, animo in semet ipsum converso, novam quidem doctrinam proposuit, qua explanavit rerum naturam atque modos eandem intellegendi, qui identidem occultantur neque nobis patent.

Quoniam Heraclitum obscure sententioseque scripsisse sole clarius apparet, multorum interpretum sententias praetereundas esse arbitramur. Insuper cum allegorice et symbolice doctrinam expressit, tum quadam cum dissimulatione philosophos et poetas ludibrio habebat. Sane tales sententiae a scriptoribus Christianis, qui cum philosophis paganis altercabantur, saepe usurpatae sunt[8]. Inter quos Clemens Alexandrinus[9] et Hippolytus excellunt, nam uterque multos Heracliti locos attulerunt.

Longe igitur omnium, quicumque de philosophia scripserunt aut locuti sunt, exstitit et obscuritate et gravitate princeps Heraclitus. Ephesinus philosophus sapientiam verborum perspicuitate perfici et absolvi haudquaquam credidisse videtur, non quod omnia occulte inconditeque dicenda sint, sed quia de magnis gravibusque rebus sine obscuritate non potest quisquam dicere. Haec igitur in philosophia scribendi ratio ab Heraclito profecta, qua fortasse non tam fallere atque confundere quam audiri cupiebat, nihil aliud erat nisi quidam contrariorum et translationum contextus, quae cum in omni corpore totoque, ut ita dixerim, orationis tractu obscuraret, dormientes quidem admiratione excitabat, vigilantium vero animos hominum non sine oblectatione confirmabat. Eius igitur sermo, quasi alumnus naturae, latens idemque, ut rerum natura ipsa, involutus et abditus, etiamsi primo obtutu parum suavis videbatur, saepe etiam rudis et inconditus, tamen qui aliquam eius consuetudinem nacti essent, eorum animos cito ac vehementer retinebat.

Cum autem Heraclitus res magnas et magno opere expetendas concupisceret, in eo libro temporis diuturnitate deperdito, qui περὶ φύσεως inscriptus fuisse dicitur, inextricabiles nodos innexuit quibus doctrinam explanandam irretivit et ambiguis verborum constructionibus figurisque ac vocum vel novarum vel inusitata significatione adhibitarum vinculis ita impedivit, ut ex umbris extrahi vix quirent; nec quidquam difficilius est quam reperire quae fuerit eius philosophia cum non nisi pauca poematis fragmenta usque ad nos pervenerint.

Non solum cum Apollinis oracula legimus, sed etiam cum Heracliti placita volvimus, paene in eadem rerum obscuritate et recondita ac multiplici subtilique arte versari videmur. Eum itaque arbitramur involutum genus a Delphicis oraculis acceptum diligenter retinuisse. Cum enim de eo loquimur, hoc tenere debemus, eum cum aenigmatis et oraculorum responsis esse comparandum.


[1] Heraclit., B 78.

[2] Cfr. symbolas eorum, qui iam hoc idem argumentum tractandum susceperunt: Maurizio 2013, Maurizio 2015, Hopkins 2009, Forster 2015, Hölscher 1974, Fränkel 1974, Gardella (in prelo), Hussey 1982, Wilcox 1993, Wilcox 1994.

[3] Colli 1975, pp. 13-21.

[4] Ibi, p. 16.

[5] Heraclit., B 93.

[6] Heraclit., B 123.

[7] Cic., De div. II, 114, 7.

[8] Cfr. notam 28 Fronterotta 2019, p. XXXI: “È del tutto plausibile, e del resto ampiamente accettata, l’ipotesi che un’influenza significativa sull’esegesi cristiana della filosofia greca sia stata esercitata da Filone Alessandrino, attivo nel I secolo d.C., per così dire «all’incrocio» fra platonismo e stoicismo; la documentazione relativa alle testimonianze filoniane su eraclito in particolare è oggi raccolta ed esaminata da L. Saudelli, Eraclito ad Alessandria. Studi e ricerche intorno alla testimonianza di Filone, Brepols, turnhout 2012”.

[9] Ut de Heraclitea doctrina a Clemente Alexandrino recepta fusius investiges, cfr. Wiese 1963.

Previous
Previous

2. Heracliti vita, opus et doctrina

Next
Next

Not Your Inner Voice: Rethinking Greek Lyric Poetry