3. Aenigmata et oracula
Si quid commune est inter aenigma et oraculum, illud est, quod aliquid occultant; tamen alterum abscondit id quod velit significare, alterum vero aperire potest id quod adhuc nos latet. His rhetoricis instrumentis significatur id quod latet coram nobis, illud occultum quod scire cupimus. Ideo homines cum ea, quae his sermonis apparatibus occultantur, solvere possunt, rerum cognitionem et potestatem sibi comparant. Sapientes enim fiunt, cum partes huius magni aenigmatis, quod vita quoque vocatur, diligenter et enodate explicant. At quomodo mortales, ut haec consequantur, ad mentem divinam accedere possint? Optima enim facultas aenigmatice loquendi et obscure scribendi oblata est cum non solum magno itinere distet verbum humanum divino quod, ut verbis Aeschyli utar[1], rerum naturam et omnes hominum affectus superat, sed etiam cum in hac vita mortali in speciem vera inter simulacra ac vestigia veritatis vitam degamus. Etsi haec oracularia et aenigmatica verba significare et aperire arcana velint, tamen pariter abstrudunt et celant ea quae sibi proposuerant patefacere. Proinde, quoniam agere dupliciter et contrarias habere indoles proprium est huius agendi rationis, modo a deis eandem originem ducere potest. Hac enim condicione suo fungitur munere Apollo et, ut planius dicam, his verbis utar quae Petrus Pucci scripsit: “Apollo è l’incarnazione del potere e dell’impotenza dell’arte della parola, e come aveva bene intuito Hölderlin, egli è il dio che getta tumulto e confusione fra gli umani. Certo egli è anche il dio che traccia un cammino, un cammino per l’esule che fonderà una città, per il poeta che segue le vie (oimai) del canto, per il profeta a cui rivela le strade del futuro: ma tutte queste tracce sono allo stesso tempo minaccate dai vuoti e dall’incerto tracciato che le forma, e improvvisamente possono andare alla deriva e cessare di indicare e di far segno. Questa possibilità è organica e non casuale”[2]. Sed de hoc infra pluribus.
Etiam hoc animadvertendum est, nempe difficultatem inesse inter rem et verbum, inter scilicet id quod est et id quo velimus significare id est. Potestne nomen reapse significare rem? An immensa altitudo in medio itinere nos separat a rerum numine? Quidnam perspicuius illustrat hanc, ut ita dicam, fracturam inter nomen et rem nisi illa agendi ratio, quae cum ambigue et obscure arcana patefacere velit, nihil aliud facit nisi magis occultat?
Georgius Colli hanc tragicam indolem oratione illustrat cum eam describit ut immanitatem Apollinis: “Ristretta alla sfera della parola, la sapienza si manifesta come sfida del dio: ciò che Apollo suggerisce non è conoscenza luminosa, ma un tenebroso intreccio di parole. Li si annida la sapienza, ma l’uomo che si fa avanti allungando la mano deve districare il groviglio, a costo della vita. In tal modo Apollo esercita la sua potenza, e irretisce gli uomini meglio dotati per conoscere; in più la esercita attraverso la conseguente fomentazione alla lotta. Quell’intreccio di parole diventa oggetto di competizione: l’ansia di primeggiare nella conoscenza scatena tra gli uomini una gara in cui non si indulge al vinto. Ecco dunque l’enigma”[3]. Cum enim sapientes certabant ut aenigmata solveret, tunc Colli cum Graecae sapientiae primum exemplar, tum dialecticae artis antiquissimam originem invenit.
Ut ait prudenter J. P. Vernant: “... l’enigma deve essere considerato come una domanda separata dalla sua risposta, cioè come una domanda formulata in tal modo che la risposta non può riuscire a raggiungerla e a unirvisi. L’enigma traduce così un difetto o una impossibilità della comunicazione nello scambio verbale fra due locutori: il primo pone una questione alla quale non può rispondere che il silenzio del secondo”[4]. Hoc est luce clarius cum ad Heracliti aenigmata respondere conamur. Patefactio enim quasi rerum opertarum deest aut eam attingere nequimus. Nos ipsos interrogat Heraclitus de rerum principio deque fundamentis quibus omnia constare dicuntur, quasi sit facile ad haec responsum dare. Si id parum est, insuper aenigmata conficiuntur ex abditis verbis, metaphoris, metonymiis, paradoxis, verbis inter se pugnantibus, et ita porro. Itaque quamquam probe novit unum tantum esse responsum et principium quo omnia regi et administrari possint, nihilominus ad hunc modum Heraclitus dolose et nequiter et improbe aenigmata proponere videtur. Velut si aenigmata solvi noluisset. Nunc propriam aenigmatis indolem attingimus, quae quidem efficit ut sententiis, quae fieri non possunt nam inter sese contrariae videntur, occultent id quod refertur, id scilicet quod aenigma significare vult. Ad hoc Aristoteles iam dixerat αἰνίγματός [...] ἰδέα αὕτη ἐστί, τὸ λέγοντα ὑπάρχοντα ἀδύνατα συνάψαι[5].
Veterem enim afferunt fabulam, ut hoc utar exemplo, aenigma a quibusdam piscatoribus sive pueris Homero propositum esse. Etenim, ut ait Plutarcus[6], poetam falsum esse cum interrogavisset utrum piscatores aliquid haberent, eosque aenigmatice respondisse se omnia quae sumebant relinquere, omnia vero quae non sumebant, secum ferre; ideoque Homerum maerore mortum esse cum aenigma solvere non potuisset. Certe Homerus non compertum habebat id quod piscatores significare volebant. Piscatoribus vero sententia quam protulerunt, aperta ac perspicua apparebat, nam ii verbis pediculos designabant. At Homerus eorum verba respondere ad suum ipsius interrogatum arbitratus, obscurum aenigma quod solvi non poterat, magno cum stupore invenit. Atqui piscatores Homerum fefellerunt utentes indole aenigmatis praecipua quam supra explanavimus, id est occultantes id, quod significare volebant sententia quam poeta intellegere nequibat. Dicentes enim res veras, coniungentes vero contrarias: quod ait Aristoteles ait aenigmatis fundamentum esse.
Quoniam igitur aenigma iam pridem ab Apollinis oraculo relatum erat cum nuntiavisset: ἐν τῇ σοι μοῖρ’ ἐστὶ τελευτῆσαι βιότοιο, εὖτ’ ἂν ἀπὸ γλώσσης παίδων μὴ γνῷς ἐπακούσας δυσξύνετον σκολιοῖσι λόγοις εἰρημένον ὕμνον[7], pueri dolo optimam condicionem obtulerunt ut Pythii verba poeta adimpleret neve tamen animadverteret eius monitum: ἀλλὰ νέων ἀνδρῶν αἴνιγμα φύλαξαι[8]. Iterum et saepius, ut videbimus, Apollinis auctoritas est summa in hominibus qui incaute aenigmatis obviam eunt.
Cum autem Heraclitus summum Graecorum poetam insipientiae accusaret ansam arripuit ut suam sententiam aperiret, id est ipsam veritatem non posse adduci nisi intretur in rerum naturam et penitus quid ea postulet, pervideatur. Ubi sane id intellegitur quod apud Hölscher legimus: “the point, conveyed merely by the riddle form, is: things, too, present a paradoxical, secret reality, which at the same time, is manifest. Things themselves are a riddle to be solved”[9]. Ipsa Ephesii verba scripta legimus:
ἐξηπάτηνται φησίν οἱ ἄνθρωποι πρὸς τὴν γνῶσιν τῶν φανερῶν παραπλησίως Ὁμήρωι, ὃς ἐγένετο τῶν Ἑλλήνων σοφώτερος πάντων. ἐκεῖνόν τε γὰρ παῖδες φθεῖρας κατακτείνοντες ἐξηπάτησαν εἰπόντες·
ὅσα εἴδομεν καὶ ἐλάβομεν, ταῦτα ἀπολείπομεν,
ὅσα δὲ οὔτε εἴδομεν οὔτ’ ἐλάβομεν, ταῦτα φέρομεν[10].
Quid de his scribendi figuris censuerit Lisa Maurizio hic scriptum legimus: “The riddle achieves its effect through various sound echoes that heighten its paradox. Two balanced clauses of eighteen syllables include the repetition of two verbs (εἴδομεν and ἐλάβομεν), two relative pronouns (ὅσα), and two demonstratives (ταῦτα), as well as six words ending in -ομεν. The jingle of these aural repetitions conveys the provocative teasing of young boys confronting an old man, and emphasizes the riddle’s apparent contradiction that bars immediate comprehension or solution. The listener must distinguish between two contradictory claims made in the same language and then reconcile them in order to come up with an answer”[11].
Ephesius autem non ad fidem Homeri casum narravit, rei vero eventum et aenigmatis verba mutavit. Non enim apud mare factum est, neque piscatores sunt qui interrogaverunt, sed quidam pueri qui omnium Graecorum sapientissimum, (sic enim dissimulatione usus Homerum vocavit), sapientia lacesserunt. In fabula autem a ceteris prolata Homerus γρίφοις fallebatur. Graecum enim vocabulum sive rete ad piscandum sive aenigma significat. Itaque Heraclitus ad suam provinciam transtulit fabulam et causam eius mortis plane explicuit: ἐξηπάτηνται οἱ ἄνθρωποι πρὸς τὴν γνῶσιν τῶν φανερῶν. Namque homines rebus, quae veri similes apparent, falluntur. Proinde quoniam antiquis scriptoribus aenigma est quasi sapientiae certamen, in id sapientes descendebant ut suum ingenium ostenderent. Hac de causa Heracliti genus scribendi aenigmatis, sententiis reconditis et exquisitis continetur, eo consilio ut rerum principium adumbraret simulque lateret in eius orationis contextu. Etenim ipsa rerum universitas mortalibus apparet obscura, cum rebus in conspectu perspectis quid in quaque re verum sit mente consequi non possimus. Non igitur alienum esse arbitror iterum repetere: φύσις κρύπτεσθαι φιλεῖ.
Ergo in Heracliti fabula scriptum legimus Homerum, quoniam non intellexerat fallaces esse rerum species, fugisse id quod sub responso latebat. Maximus enim poeta, qui Graecorum sapientissimus dicebatur, contra pueros quosdam provocantes ad singulare certamen, cuius immanis exitus est mors, imprudenter descendit. In aenigmatis enim fingendis, quibus nos falli possimus, Heracliti crudelitas ac sapientia apparet. Ad hoc accedit praecipua aenigmatum indoles quam Colli descripsit cum perlustraret eorum naturam: “Questo «ingannarono» precisa la «crudeltà» [...] che viene dal dio e consiste nell’imporre una sfida - quella della conoscenza - cui il sapiente non può sottrarsi, e che si conclude con la morte del sapiente, che lottando per la sapienza perde con la sapienza la vita stessa, cioè viene ingannato, stritolato dalle mascelle dell’enigma. [...] ma anche qui l’esito rimane tragico: perciò la sfida per la sapienza contiene il pericolo di «essere ingannati» con una futilità che ruba la vita”[12].
Quibus rebus circumspectis, ut paucis absolvam, quasdam praecipuas aenigmatum notas perpendere possumus. Quarum prima est verbis ac sententiis inter se pugnantibus totam contexendi orationem, ut nos, lacessiti, in sapientiae certamen descendamus et verborum obscuritatem oppugnemus. Secunda vero ad contextum in quo aenigma proponitur, pertinere arbitramur. Nam nonnumquam sunt sapientissimi viri dicendi periti vatesque qui periculis se offerant mortemque interdum obeant. Quod si quis est qui his angustiis salutisque discriminibus interesse possit, is est Delphicus Apollo, divini verbi dominus, cui quidem sapientium mortis culpa attribuitur. Etsi materia rerum et copia uberrima copiosius atque fusius explicari possint, tamen quod ad nostrum argumentum attinet, aenigmatis indolem satis explicatam esse arbitramur.
Nunc autem id quaeritur, qualis oraculorum responsionum natura sit, qualemve vim habeat in eos qui vocem Pythicam consulerunt. Etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de oraculorum responsis quibus et futura et occulta et caeca ambigue provideri possint, iudicandum est. In coniectandis enim rebus quae palam cerni non possunt, iam Stoici συμπάθειαν vocaverant illud numen quod efficit ut omnia summa necessitudine et summa coniunctione inter se contingant. Quod quidem necesse est eveniat si rationaliter arguimus cur sit vera divinatio quae est earum rerum quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio. Etenim subito et ex tempore coniectura explicatur, ut apud Homerum Calchas, qui τά τ’ ἐόντα τά τ’ ἐσσόμενα πρό τ’ ἐόντα auguratus est ἣν διὰ μαντοσύνην, τήν οἱ πόρε Φοῖβος Ἀπόλλων[13]. Eadem sententia, quam apud Homerum Calchas expressit, ab ipsis Musis prolata est Hesiodo. Poeta igitur et vates, quamvis alius ab alio numine divino inspiratus, similem, ut ita dicam, memoriam rerum divinarum habere ostendunt. Qua quidem scientia quid olim fuerit, quid nunc fiat et quid sit futurum, eos non praeterit. Calchantem enim augurem scribit Homerus longe optimum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum quidem scientia. Quod enim aut coniectura explicatur aut eventis animadversa ac notata est, id genus divinandi non naturale, sed artificiosum dicitur, in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur.
At quoniam in huius generis vaticinatione ambigua et obscura responsa non saepe invenimus, hoc in medio relinquamus ut ad aliud oraculorum genus transeamus. Etiam praetermittam opus a Fontenrose, viro docto (The Delphic oracle) exaratum: nam auctor ea oracula quae ambigua videntur, ad sensum popularem vulgaremque accommodat. Item proverbia et aenigmata in eam notionem popularis cultūs quam folkloric vocat, referre solet[14].
Quis est autem, quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque antiquitas? Inest igitur in animis, ut ait Cicero[15], praesagatio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. Multa enim huius generis oracula Herodotus Halicarnassius, quem admodum liberaliter educatum cum ex praeclara eius eruditione et doctrina tum ex studio religionis existimare licet, reliquis in posterum prodidit. In his enim oracularibus responsis praeclarum illud Heracliti “οὔτε λέγει οὔτε κρύπτει, ἀλλὰ σημαίνει” sonare videtur. Quae quidem oracula unum tantum responsum rectum habere videntur, quod apud Heraclitum non ita legimus: nam is ut anceps responsum haberent diligenter curavit[16].
Nec vero defuerunt qui in his rerum antiquarum nobilissimis responsis sibi viderentur rationaliter divinationis scientiam recusare. Sicut Cicero, cum cur ea tam obscura fuissent quaereret, sententiam suam aperuit: si enim – ait – dei volebant nos intellegere quid esset eventurum, aperte id declarare oportebat, si autem ea sciri nolebant, ne occulte quidem proferre necesse erat[17]. Quas quidem res tum natura, tum casus adfert, earum magna stultitia est deos facere effectores, causas vero non quaerere.
Apud Herodotum autem scriptum in historiis est Croesum, Lydorum regem, cum vis Medorum a novo rege Cyro aucta esset, oraculum consulere voluisse, utrum denuntiare bellum oporteret; cum autem quod oraculum esset petendum ignoravisset, singula experiri in animo habens, fidos ad diversa et celeberrima oracula misit qui quid ipse faceret constituta quadam die interrogarent. Cum vero accepisset ab Apolline Delphico optimum responsum, eius oraculum consulendum de bello gerendo decrevit. Herodotus enim ipsissima oraculi verba, ut videtur, nobis tradidit:
«Οἶδα δ’ ἐγὼ ψάμμου τ’ ἀριθμὸν καὶ μέτρα θαλάσσης, καὶ κωφοῦ συνίημι καὶ οὐ φωνεῦντος ἀκούω. Ὀδμή μ’ ἐς φρένας ἦλθε κραταιρίνοιο χελώνης ἑψομένης ἐν χαλκῷ ἅμ’ ἀρνείοισι κρέεσσιν, ᾗ χαλκὸς μὲν ὑπέστρωται, χαλκὸν δ’ ἐπίεσται.»[18]
Sic igitur quid Croesus re vera faceret divinitus Pythia protulit. Quam indolem Apollinis “qui omnia scit” Fontenrose, in suo palmari opere accurate descripsit[19], ea etiam hic ostenditur. Pindarus quoque, qui imaginibus ac sententiis lyricorum facile princeps habetur, hanc prophetialem Apollinis naturam illustravit cum divinitus inspiratum Chironem centaurum, Achillis magistrum, Phoebum laudantem induceret:
« ... ὦ ἄνα; κύριον ὃς πάντων τέλος
οἶσθα καὶ πάσας κελεύθους·
ὅσσα τε χθὼν ἠρινὰ φύλλ’ ἀναπέμπει, χὠπόσαι
ἐν θαλάσσᾳ καὶ ποταμοῖς ψάμαθοι
κύμασιν ῥιπαῖς τ’ ἀνέμων κλονέονται,
χὤ τι μέλλει, χὠπόθεν
ἔσσεται, εὖ καθορᾷς»[20].
Croesus igitur, admiratione captus, plurima dona oraculo Delphico tulit atque consuluit de bello in Medos gerendo. Quod quidem responsum scriptum traditum est:
«ἢν στρατεύηται ἐπὶ Πέρσας, μεγάλην ἀρχήν μιν καταλύσειν»[21].
Ex omnibus responsis quae Croeso edita sunt, hoc quidem Pythium nobilissimum est, quod sane non exigui est momenti. Credens enim se Medorum copias occidione occisurum et ignorans se ingentem cladem suorum accepturum sine mora proelium commisit. Etenim interpretationis error longe lateque diffusus in quem Croesus incidit, oritur ex «scambio di prospettiva» ut illustrat Manetti: «a sviare il re dalla giusta interpretazione interviene un meccanismo semiotico implicito: l’assunzione di Creso che, dal momento che l’oracolo è rivolto a lui, anche il dio assuma la sua prospettiva. E, ovviamente, nella prospettiva di Creso, il grande impero da distruggere non può che essere quello persiano»[22].
Optime quidem hanc ancipitem vim interpretatus est Lucianus cum his verbis ἀμφήκης et διπρόσωπος et ἀμφιδέξιον Pythicam vocem describeret[23]. Prius enim verbum significat ab utraque parte acutum, alterum vero id quod duas facies habet, sicut Mercurius, tertium denique aequimanum, id est qui utraque manu utitur. Itaque sine ulla dubitatione his verbis exprimitur oraculorum natura, at penitus accuratiusque διπρόσωπος nomen describit indolem in utramque partem versam. Ideoque Lucianus fusius illustrat hanc vim: διττοὶ καὶ ἀμφοτέρωθεν ὅμοιοι πρὸς ὁπότερον ἂν αὐτῶν μέρος ἐπιστραφῇς.
Cicero quidem ambiguitatis exemplum in medium protulit cum anceps oraculum Pyrrho editum commentatus est: “aio te, Aeacida, Romanos vincere posse”[24]. Qui enim vincere possint sunt Romani aut ipse Pyrrhus.
Etiam Aristoteles hoc ambiguitatis exemplo utitur ut oraculorum describeret naturam: “καὶ διὰ τὸ ὅλως ἔλαττον εἶναι ἁμάρτημα διὰ τῶν γενῶν τοῦ πράγματος λέγουσιν οἱ μάντεις”[25]. Quod igitur vates faciunt vaticinantes non certum numerum, sed parem vel imparem, dicentes quoque aliquid olim futurum esse, potius quam quando prorsus id futurum sit. Ideoque οἱ χρησμολόγοι, ii qui oracula proferunt, numquam dicent quando omnino ea eventura sint.
Sed ad Croesum redeamus, de quo alia dicenda sunt. Cum iam Lydorum populum in potestatem suam Cyrus redigisset, Croesus ab eo postulavit ut Delphos legationem mitteret: «Ὦ δέσποτα, ἐάσας με χαριέαι μάλιστα τὸν θεὸν τῶν Ἑλλήνων, τὸν ἐγὼ ἐτίμησα θεῶν μάλιστα, ἐπειρέσθαι, πέμψαντα τάσδε τὰς πέδας, εἰ ἐξαπατᾶν τοὺς εὖ ποιεῦντας νόμος ἐστί οἱ»[26]. Cyrus vero postquam rationem huius rei postulavit, eum mittere sivit legationem quae ab Apolline quaereret, utrum eius esset fideles fallere. Pythia igitur, rem flammato secum corde uolutans, Λοξίαν vocat Apollinem[27]. Hoc enim nomen quod est Λοξίας, significat obscurum, ambiguum, obliquum, eum qui per ambages futura praedicit. Quamquam apud scriptores qui tragoedias fecerunt, hoc vocabulum saepe adhibitum est[28], tamen modo ut Apollinis ambiguitatem confirmarent cum divina verba proferret. Non enim illam vim significare volebant, quam apud Herodotum legimus cum fraudis et doli Apollo accusatus sit, quod Croesum fefellisset.
Halicarnassus igitur Λοξίης usus est vocabulo ut illam ancipitem naturam Apollinis iis qui eius opus legerent, diligentius exprimeret; naturam quam tragoediarum spectatores sane intellegebant cum illud nomen audirent. At, ut ait Pucci, “Tali aspetti sconcertanti sono più che mai evidenti in questa labirintica storia di oracoli delfici dati a Creso, in forme che per la loro ambiguità non solo meritano al dio l’epiteto di Lossia, ma la rendono ancor più equivoca nel caso di un devoto dalla fedeltà a tutta prova”[29].
Croesus igitur ad litteram, ut Macbeth, interpretatus est Apollinis verba, cum autem typica et symbolica intellegenda essent. Ergo his ambiguis subteminibus Apollinis oraculi captivus factus est. Delphicus enim deus oblique et ambigue egit, sed etiam vera et iusta protulit: nam Croeso dona ferenti benignum se praebuit dum fallaciam nectebat, provida ei amice praebebat dum denique fortunae eum committebat. Homines igitur, quamvis deorum verba audire possint, necessariae quidem ignorantiae se tradunt si ea interpretari audent. Eademque difficillima et obscura mortalibus apparent, sed etiam, ut ait Heraclitus, aliquid significant et ostendunt.
Quid commune igitur cum Delphico scribendi genere Heraclitus habuerit in illo manifestavit, quod apud Lisa Maurizio scriptum legimus: “Delphic oracles, like Heraclitus’ sayings, deploy tropes most notably metaphors, which often occur in the genres with which oracles overlap, namely proverbs and riddles, and they also deploy homonyms” [30].
[1] Aeschl. Ag., 1025 et ins.: “εἰ δὲ μὴ τεταγμένα μοῖρα μοῖραν ἐκ θεῶν εἶργε μὴ πλέον φέρειν, προφθάσασα καρδία γλῶσσαν ἂν τάδ' ἐξέχει”. At si fatum divinitus constitutum fatum cohibebat ne plus proferret, animus linguam praecurrens haec effunderet.
[2] Pucci 1996, p. 25.
[3] Colli 1977, p. 47.
[4] Vernant 1986, p. 46.
[5] Aristot. Poët., 1458a 26-27.
[6] Plut., VHom., I, 55-60.
[7] Ibidem.
[8] Plut., VHom., I, 49.
[9] Hölscher 1974, p. 231.
[10] Heraclit., B 56.
[11] Maurizio 2013, p. 105-106.
[12] Colli 1977, p. 437.
[13] Il., 70-72.
[14] Fontenrose 1978, cap. II.
[15] Cic. De div. I, 31.
[16] Confer Kahn 1979, p. 91: “The other principle, of linguistic density within a given text, is essentially the phenomenon of meaningful ambiguity: the use of lexical and syntactic indeterminacy as a device for saying several things at once. It will often be convenient to speak of deliberate or intentional ambiguity. I think these expressions are harmless and justified, as long as it is clearly understood that there is no external biographical evidence for imputing such intentions to Heraclitus. For these expressions simply reflect the fact that we can construe an ambiguity in the text as meaningful only if we perceive it as a sign of the author's intention to communicate to us some complex thought”.
[17] Cic., De div. 2, 55.
[18] Hdt., I, 47, 12-16.
[19] Fontenrose 1978, p. 113.
[20] Pind. Pyth. 9, 44-49.
[21] Hdt., I, 53, 3 (cfr. Parke - Wormell, The Delphic oracle cit. 53, et Fontenrose 1978, cit., Q100). Alii alio modo oraculum prodiderunt. Cfr. Aristot., Rh., 1407a38: “Κροῖσος Ἅλυν διαβὰς μεγάλην ἀρχὴν καταλύσει”, et Cic., De div. 2.115: “Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim”.
[22] Cfr. Manetti 1987, p. 46-47.
[23] Luc., Iupp. trag. 43: “Σιώπησον, ὦ ἄριστε, περὶ τῶν χρησμῶν, ἐπεὶ ἐρήσομαί σε τίνος αὐτῶν μάλιστα μεμνῆσθαι ἀξιοῖς; ἆρ' ἐκείνου ὃν τῷ Λυδῷ ὁ Πύθιος ἔχρησεν, ὃς ἀκριβῶς ἀμφήκης ἦν καὶ διπρόσωπος, οἷοί εἰσι τῶν Ἑρμῶν ἔνιοι, διττοὶ καὶ ἀμφοτέρωθεν ὅμοιοι πρὸς ὁπότερον ἂν αὐτῶν μέρος ἐπιστραφῇς; ἢ τί γὰρ μᾶλλον ὁ Κροῖσος διαβὰς τὸν Ἅλυν τὴν αὑτοῦ ἀρχὴν ἢ τὴν Κύρου καταλύσει; καίτοι οὐκ ὀλίγων ταλάντων ὁ Σαρδιανὸς ἐκεῖνος ὄλεθρος τὸ ἀμφιδέξιον τοῦτο ἔπος ἐπρίατο”.
[24] Cic., De div., 2, 116.
[25] Aristot., Rh., III, 5: “καὶ διὰ τὸ ὅλως ἔλαττον εἶναι ἁμάρτημα διὰ τῶν γενῶν τοῦ πράγματος λέγουσιν οἱ μάντεις· τύχοι γὰρ ἄν τις μᾶλλον ἐν τοῖς ἀρτιασμοῖς ἄρτια ἢ περισσὰ εἰπὼν μᾶλλον ἢ πόσα ἔχει, καὶ τὸ ὅτι ἔσται ἢ τὸ πότε, διὸ οἱ χρησμολόγοι οὐ προσορίζονται τὸ πότε”.
[26] Hdt., I, 90, 5-10.
[27] Hdt., I, 91, 1-11: “Ἀπικομένοισι δὲ τοῖσι Λυδοῖσι καὶ λέγουσι τὰ ἐντεταλμένα τὴν Πυθίην λέγεται εἰπεῖν τάδε· «Τὴν πεπρωμένην μοῖραν ἀδύνατά ἐστι ἀποφυγεῖν καὶ θεῷ. Κροῖσος δὲ πέμπτου γονέος ἁμαρτάδα ἐξέπλησε, ὃς ἐὼν δορυφόρος Ἡρακλειδέων δόλῳ γυναικηίῳ ἐπισπόμενος ἐφόνευσε τὸν δεσπότην καὶ ἔσχε τὴν ἐκείνου τιμὴν οὐδέν οἱ προσήκουσαν. Προθυμεομένου δὲ Λοξίεω ὅκως ἂν κατὰ τοὺς παῖδας τοῦ Κροίσου γένοιτο τὸ Σαρδίων πάθος καὶ μὴ κατ' αὐτὸν Κροῖσον, οὐκ οἷός τε ἐγένετο παραγαγεῖν Μοίρας. Ὅσον δὲ ἐνέδωκαν αὗται, ἤνυσέ τε καὶ ἐχαρίσατό οἱ· τρία γὰρ ἔτεα ἐπανεβάλετο τὴν Σαρδίων ἅλωσιν [...]”.
[28] Cfr. Allan-Potter 2014, p. 1-27.
[29] Pucci 1996, p. 159-160.
[30] Maurizio 2013, p. 109.